monumenta.ch > Plinius > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 27, 16
{V} erit ergo optima pinguis ac nitida, rufi coloris, friabilis et iocineris modo coacta, facile liquescens; inprobanda nigra et dura, harenosa, quaeque gustu intellegitur, cummi adulterata et acacia. natura eius spissare, densare et leniter calfacere; usus multi, sed principalis alvum solvere, cum paene sola medicamentum, quae id praestant, confirmet etiam stomachum, adeo non infestet ulla vi contraria.